- GINNUS
- GINNUSHeysch. οὗ πατὴρ ἵππος, ᾑ δὲ μήτηρ ὄιος, cuius pater est equus et mater asina.Hinc pro mulo pulilo usurpatur vox Mart. l. 6. Epigr. 77. cuius Epigraphe in Afrum.Non aliter monstratur Atlas cum compare Mulo.Ubi antea legebatur, mulo, item gibbo. Nempe Poeta scripserat ginno et glossator aliquis, mulo in margine, quam vocem ahi substituêrunt vocabulo ignoto; alii dein pro ginno, gibbo scripsêrunt. Atlas autem Nani nomen est, de quo Iuv. Sat. 8. l. 3. v. 32.------ Nanum cuiusdam Atlanta vocamus.nanus est seu pumilio mulo insidens aeque pumilo. Pro ginno vero vel hinno burdonem sequior aetas dixit. Epigr. vet. de ambigenis,Hae sunt ambigenae, quae nuptu dispare constant,Burdonem sonipes generat commixtus asellaeMulus ab Arcadicis et equinâ matre creatus.Saepe tamen burdo et mulus promiscue sumuntur etc. Bochart. ubi supra c. 20.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.